Latin
Part 2, Ex Positio In Psalmum Xcvuiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.49.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnia studia eorum. Dicendo, tu exaudiebas, et tu illis propitius fuisti, ostendit quidem desideria sanctorum in bonis petitionibus fuisse completa, eosque beneficia suscepisse, quae videbantur necessario postulari. Sed addidit, et vindicans in omnia studia eorum. Hoc propterca positum est, ne semper nos quaereremus audiri, quando utrumque in ipsis videtur impletum. Cognoscimus enim eos, et interdum exauditos fuisse cum peterent prospera, et iterum in studia eorum vindicatum, ne humana illis elatio surripere potuisset. Nam quamvis aliqui fideles sint, et magna devotione venerandi, oportet in eos pro tempore vindicari: ne cor eorum ad superbiam videatur posse deduci, sicut et Apostolus dicit: Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7, 8, 9). Quapropter audivimus exauditos, et in eis intelligamus etiam vindicatum; ut cognoscamus misericordem Christum utrumque fecisse propitium.