Latin
Part 2, Ex Positio In Psalmum Xcvuiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.49.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate m monte sancio ejus: quoniam sanctus est Dominus Deus noster. Et superius quidem pars versus istius legitur, ubi facta divisio est; sed ibi subjunctum est, et adorate scabellum pedum ejus; hic autem non montem, sed in monte sancio Dominum praecepit adorari. Quod ad montem Sion (qui est Ecclesia) referri posse non dubium est, quae est montium mons, et sancta sanctorum, cujus ipse habitator est Christus. Sic utrumque in sancta Ecclesia dicit esse faciendum. Notandum est autem quod sanctum Dominum in sancto monte praecepit adorandum, quoniam sicut laus ejus non convenit ori pravo, ita nec ejus culturae loci potest congruere turpitudo.