Latin
Part 2, Ex Positio In Psalmum Xcvuiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.49.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. Ut Deum illum quem dixit sedere super cherubim, Dominum Christum evidenter adverteres, expressit, Dominus in Sion magnus, qui in Jerosolymitanis partibus homo apparere dignatus est. Et intende verba quae dicit, Dominus magnus, ne quis eum pro passionis humilitate putaret esse temnibilem. Addidit, et excelsus super omnes populos: quoniam ille quem irreligiosa mente contempserant, Rex excelsus super omnes populos eminebat. Sion autem interpretatur speculatio, quod est Ecclesia, in qua Dominus spiritualiter inesse reverenda semper contemplatione monstratur.