Latin
Part 2, Ex Positio In Psalmum Xcvuiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.49.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est. Post apparitionem carnis quae facta est in Sion, confitendum dicit populis Domino Salvatori, de quibus superius dictum est, irascantur populi. Sic enim in Ecclesia catholica quotidie fieri videmus, ut qui prius fuerunt blasphemi, paulo post rint (Domino praestante) correcti. Magnum autem dictum est nomen ejus, quia ubique dilatatum est; terribile, quia ipse venturus est judicare vivos et mortuos; sanctum, quia immaculata et coelesti conversatione permansit: sicut et alibi dicitur de ipso: Quoniam magnificavit Dominus sanctum suum (Psal. IV, 4): sicut et Mariae dictum est ab angelo: Propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35).