Latin
Part 2, Ex Positio In Psalmum Xcvuiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.49.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. Judicium fecit in populo fideli, quando ei donavit bonum malumque discernere; justitiam vero, cum relictis idolis Creatori suo meruit humili devotione servire. In Jacob autem, in unoquoque fideli dicit, quia nominis istius commemoratione populus devotus ot tenditur. Tu fecisti, quia nemo est alius praeter ipsum qui instituit et firmavit [ms. A., formavit] Ecclesiam; sicut dicit Apostolus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (II Cor. III, 11).