Latin
Part 2, Ex Positio In Psalmum Xcvuiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.49.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Et honor Regis judicium diligit: tu parasti aequitatem. Superius dixerat: Confiteantur populi nomini tuo: modo quemadmodum confiteri debeant evidenter exponit. Honor enim Regis est praedicatio gloriosa, quam illi semper offerimus confitendo. Judicium diligit, hoc est, ut deliberando atque tractando debeamus diligere Creatorem. Non enim ille aut labili voluntate, aut caduca mente colendus est; sed fixa et perspicabili deliberatione sententiae, sicut solet semper puris cordibus apparere. Sequitur, tu parasti aequitatem, ut agnoscerent homines ab ipso hoc munus attribui, quo possint hanc intelligere, vel facere constanter aequitatem. Denique sensum istum evidentius sequens versus ostendit. Sive (ut quibusdam placet) honor Regis est damnatio justa nocentium, quoniam iniquitate punita gloria regis semper augetur.