Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.50.1
Unproofread scanNot analysed yet
Psalmus in confessione. Cum frequenter in psalmis posita sit pro rerum opportunitate confessio, hic tamen in titulo singulariter probatur ascripta: revera, quia totus hic psalmus ad utrasque pertinet confessiones. Una est quando peccata nostra deplorantes [ed. ,depromentes], culpabiles nos reosque profitemur, et misericordiam Domini concedendam nobis piis fletibus exoramus. Altera, cum sive nobis beneficia collata laudamus, sive aliis praestita cum magna exsultatione veneramur. Confessio enim quasi confatio dicitur, sive poenitentia, sive laus mullorum ore celebrata; quae ideo sic dicitur, ut ad plurimos pertinere monstretur.