Latin
Part 2, Ex Positio In Psalmum Xcvuiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.49.13
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Consideremus faciem hujus psalmi, quasi duobus luminibus splendere pulcherrimis. Incredulos terret, ut ad supplicationem devotissimam perducantur; fidelibus Christum Dominum adorare praecipit, quia ipse novit exaudire quos diligit. Beata plebs quae de tali gaudet imperio: vitale quippe desiderium est agnoscere et amare Creatorem. Quapropter exsultationem nobis moveat auditus Dominus Christus. Fidelis servi est diligere dominantem. Nam qui non habet charissimum gubernatorem suum, ipse se profitetur horrendum. Natura quippe rerum est, ut ab eo te diligi posse nullatenus arbitreris, quem chara mente non appetis. Diligamus igitur, ut amemur; quaeramus, ut inveniamus; pulsemus, ut ad eum accedere valeamus. Contra omnes amentias est eum tepide quaerere, quem tibi cognoscis aeterna beneficia posse praestare.