Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.50.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Intrate portas ejus in confessionem, atria ejus in hymnis confessionum. Laudate nomen ejus. Venit ad secundam partem, ut quia superius dixerat in Domini laudibus esse jubilandum, nunc doceret quemadmodum illi unusquisque debeat confiteri. Portae Domini sunt humilis poenitentia, baptismum sacrum, charitas sancta, eleemosynae, misericordia, caeteraque mandata, per quae ad ejus possumus pervenire conspectum. Hortatur ergo propheta ut per hanc humilitatis confessionem, primo januas misericordiae Domini intrare debeamus: ne nos extra ovilia saevientis lupi possit rapacitas invenire. Adjecit, atria ejus in hymnis confessionum. Atria ejus, et hic subaudis, intrate. Significat enim prophetas, evangelistas, et quicunqne (Domino aspirante) docuerunt. Dicta enim illorum Domini constat esse palatia, quando ipse in eis invenitur, si devota mente perquiritur. Sed ut hanc confessionem divideres a priore, posuit, in hymnis, qualis fuit illa Domini Salvatoris cum dixit: Confitebor tibi, Pater Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25). Non enim pro suis peccatis aliquid confessus est, sed laudes Patri sincera dilectione persolvit. Congruus enim ordo servatus est, quia dum illa prius offertur, ista jam secura subsequitur. Addidit, laudate nomen ejus; ubi ponenda subdistinctio est, quia sequenti versui constat esse jungendum.