Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.50.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus, et usque in saeculum saeculi veritas ejus. Ne quis se putaret laudando fatigari, aut continuo labore flaccescere, causam reddidit quare praedicandum est nomen ejus; id est, quoniam suavis est Dominus. Quando enim provenit in suavitate defectus, aut potest animus expleri, ubi semper proficit appetitus? Delectatio ista nescit habere fastidium, ubi sic mens consolata reficitur, ut nullatenus tamen ejus desideria deponantur. Et ne suavitatem, quam dixit, crederes esse temporalem, in aeternum dicit ejus misericordiam permanere, quia cum semel praestiterit futura bona, ab ipso tamen perpetue servantur illaesa. Adjecit, et usque in saeculum saeculi veritas ejus. Saeculum saeculi, et istud significat quod nunc agitur, et illud quod credimus esse venturum: quoniam et hic est veritas Domini, Sicut legitur: Veritas de terra orsa est (Psal. LXXXIV, 12), et in illo saeculo, ubi promissionum ejus dona complentur, et ipse cum sanctis suis gloriosa perennitate regnabit.