Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.50.8
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Mirabiliter hic psalmus utrasque nos confessiones edocuit, ut et alacres Domino jubilemus, et peccatorum nostrorum vulnera sine intermissione plangamus. Ih hoc enim mundo utrumque necessarium est, ut nec in tristitia desperet Dei servus, nec iterum animus ejus prosperis reddatur elatus. Nam sicut sanitas hominis humorum pace consistit, ita perfectus est Christianus qui fuerit inter harum rerum vicissitudinem immobiliter temperatus. Suscipiamus ergo alacri mente quae dicta sunt. Qualis enim sit ista deploratio ex hoc datur intelligi, ut in oa praecipiatur Dominus esse laudandus; merito, quia inde provectus evenit, non reatus; non poena, sed praemia; non deformis servitus, sed pulchra libertas.