Latin
Part 2, Expositio In Psalmum C
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.51.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Oculi mei super fideles terrae, ut sedeant hi meeum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Sancta illa congregatio venit ad secundam partem, et sicut superius abominabiles sibi reddidit infideles, ita nunc recte credentium virorum desiderat habere consortium. Illos enim cordis oculos quos avertebat a pessimis, nunc se profitetur sociare cum sanctis. Fideles terrae dicit, qui per totum mundum habitant Christiani. Sedeant autem mecum, id est, in fidei unitate permaneant. Per hunc enim situm et requies designatur, et immobilitas mentis ostenditur. Volunt hoc aliqui propter excellentiam dictorum et Christo Domino evidenter aptare; sed subito non est permutatio facienda, ubi se tantum [ed. ,tamen] introducta potest explicare persona. Sequitur, ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Haec est revera fidelium Christianorum manifesta probatio, et sua vita clarescere, et ministrorum conversatione relucere, sicut jam in decimo septimo psalmo dictum est: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso subverteris (Psal. XVII, 28). Sed quamvis hoc nec a laicis videatur exceptum, tamen specialiter sacerdotibus probatur impositum, ut tales ministros habeant, qui divinis regulis non repugnent.