Latin
Part 2, Expositio In Psalmum C
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.51.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam. Adhuc in dictis superioribus perseverat; negat enim cum superbis sibi fuisse aliquam portionem: ne crederetur eos probasse, quorum familiaritatem sibi videbatur adjungere. Istud autem quod posuit, in medio domus meae, hoc vult intelligi: quia nihil commissum talis habuit, nullo honore praeminuit, nulla potestate laetatus est; ut quasi in medio domus esse videretur, cui patrisfamilias serenus animus arridebat. Unde cognoscimus talia nos habere debere in susceptis judicia, ut nullatenus pessimis hominibus faveamus; nec nobis grati videantur esse, qui morum pravitate vitandi sunt.