Latin
Part 2, Expositio In Psalmum C
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.51.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum. Et hic quoque versus ad superiora respondet. Dicit enim sibi non placuisse, qui aut iniquis detractionibus, aut pravis noscebatur studere colloquiis. Iniquum enim ad totum pertinet quod divina pietas exsecratur. Non direxit, significat, non profecit. Illos enim dirigi dicimus, qui accedendo proficiunt, aut aliqua prosperitate meliorantur; quod utique non solet eis contingere qui tortuosis student semitis ambulare.