Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.7.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Sicut cera liquefacta auferentur; super eos cecidit ignis, et non viderunt solem. Superius dixit de bis quos convertendos esse Domini terrore pronuntiat; nunc exponit eos qui, perfidia faciente, in sua obstinatione durati sunt. Istis digna vicissitudo redditur, ut illa cordis duritia sicut cera liquefacta dispereat. Auferentur, dicit, a conspectu Domini, quando in gehennae tormenta mittendi sunt. Denique sic sequitur, super eos cecidit ignis, et non viderunt solem. Ignem dicit malae mentis ardorem, quem in hoc saeculo caecatis sensibus hauserunt; qui tenebrat potius quam illuminat, qui non aperit, sed claudit aspectum. Talis enim ignis super impios cadit, ut solem verum, id est Dominum Salvatorem videre non possint; sicut et ipsi in judicio futuro dicturi sunt: Sol non ortus est nobis, et justitiae lumen non luxit nobis (Sap. V, 6). Illum enim solem conspicere nequeunt, nisi qui cum mundis et sanctis mentibus intuentur.