Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.7.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Ad nihilum devenient velut aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur. Dixit aspides, dixit leones: nunc venit ad torrentes, qui hiemalibus imbribus concitati, subita inundatione descendunt. In hoc terribiles, quia improvisi; in hoc periculosi, quia praecipites. Sed mox ut impetu transeunte, quasi atrocia colla posuerint, sereno coelo deficiunt, qui nubibus compluentibus intumescunt. Quae figura dicitur synathroismos, id est congregatio, ubi multas res et crimina sub aliqua narratione colligimus. O inaudita saevitia Judaeorum! Comparantur illis tot ingentia mala, unde immania novimus venire pericula. Addidit: Intendit meum suum donec infirmentur. Hic clementia divinae virtutis ostenditur, cujus arcus tenditur ad salutem. Deus enim contra malos arma suae potestatis intendit, et tandiu terret donec infirmati cedant, et ad confessionis salutem meliorata se mente convertant.