Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.7.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum; manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Membrum tertiae narrationis ingreditur, in quo justorum laetiliam, et sceleratorum etiam in isto saeculo dicit provenire vindiciam. Videbit enim vindictam impiorum justus, cum eos respexerit talia facere, unde semper debeant formidare. Omne enim malum suam portat, dum committitur, ultionem, quia torquente conscientia ipse in se probatur implere vindictam. Contra justus laetus est, quamvis molestiarum fasce deprimatur; animo enim liber est, unde vera laetitia semper exsurgit. Sic utraqne genera hominum qualitates suarum in se sustinent actionum. Sequitur, manus suas lavabit in sanguine peccatorum. Quid est hoc, quod ille qui praecepit orare pro inimicis, in peccatorum sanguine piorum manus asserit abluendas? Sed hoc, si diligentius intuemur, correctionis potius quam saevitiae praestabit exemplum. Nam cum sanguis peccatoris effunditur, manus, id est actus justissimi corriguntur. Impio enim pereunte, commonetur innoxius cautius se diligentiusque tractare, Ita fit ut munus justi non crudeliter, sed pie sanguis peccatoris emundet; sicut Salomon dicit: Stulto pereunte, sapiens astutior fit (Prov. XXI, 11).