Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.7.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra. Cum ista fiunt, quae superius dicta sunt, tunc fidelis intelligit atque dicit: Si justi etiam hic bonorum suorum praemia consequuntur, manifestum est et in hac terra de eis judicare Dominum, qui eos degere infructuosa sanctitate non patitur. Vult enim intelligi quia nec mali in hoc saeculo omnino a poena sunt liberi, quamvis florere videantur; nec boni a beneficio sequestrati, licet mundanis oneribus imprimantur. Quod argumentum dicitur a consequentibus, quando, cum justo dantur praemia, justus est Dominus.