Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.7.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Etenim in corde iniquitates operamini in terra; iniquitatem manus vestrae concinnant. Ac si diceret: Quomodo potuistis de me judicare, qui in corde vestro iniquitates operamini, ubi perfectum crimen est, antequam fiat, et omne malum plectibile fit, quod desiderium pravae voluntatis accusat? In terra vero dicit, sive arcano pectoris, sive supra populum cui principes et Pharisaei praeesse videbantur. Et vide quia supra cordis iniquitates posuit: nunc etiam per manus res significat actuales, ut non solum cogitatum scelus, sed etiam completum esse doceatur. Concinnant enim ad iniquitates bene positam est. Concinnatio autem significat, quando ex multis oartibus sibi convenit adunata perversitas.