Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.7.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Alienati sunt peccatores ab utero [ed. ,a vulva], erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Merito peccatores tanquam abortivos, projectos ab utero dicit Ecclesiae, qui nulla doctrinae confirmatione perfecti sunt; sed tanquam tenerae pecudis fatuata mollities, non ad lucem vitalem, sed in perfidiae tenebras probantur abjecti. Juste quippe uterum habere dicitur Ecclesia, quae nos sacro baptismate profundit in perpetuam lucem. Sed vae illis qui immaturi ab ejus visceribus exierunt! Sequitur, erraverunt a ventre, locati sunt falsa. Erraverunt utique a ventre, qui contraria matri dogmata sunt secuti, nec alvum sanctam pia devotione venerantur. Ipsi enim et falsa locuti sunt, qui ab ejus sanctis traditionibus erraverunt.