Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.7.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Quae non exaudiet vocem incantantium, et veneficia quae incantantur a sapiente. In exponenda similitudine perseverat. Dicit enim de aspide quae non exaudtt vocem incantantium: utique quoniam auribus damnatis obsurduit, nec passa est audire vocem quae illam trahere potuisset ad lucem. O humanum genus! nisi illuminetur misericordia divina, caecissimum est: creatum ad imaginem Dei, similitudinem vult habere serpentis. Sapientem vero hunc dicimus mundanae artis operatorem, qui propositum rem, Domino se juvante, astuta complet industria. Nota igitur quoniam dicuntur sapientes et in malo, de quibus legitur: Ubi sapiens, ubi scriba (I Cor. I, 20)? et his similia.