Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.7.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas. Ira Judaeorum per similitudinem nimis aptissimam definitur. Obstinatorum quippe hominum ira irrevocabilis est qui, ne docentium praedicationes exaudiant, procurant sibi voluntariam surditatem. Cui malo consuetudo aspidis comparatur, quae ne verba incantantis exaudiat, suasque latebras derelinquat, unam aurem caudae suae inflectione dicitur obturare, alteram vero in terram deprimere. Cui merito Judaei comparati sunt, qui cordis auribus obturatis, sanctae Scripturae audire n…luerunt saluberrimam jussionem. Obturare enim a sacerdotibus tractum est, qui aures suas thure replebant, ne peregrinis verbis intercedentibus, confusa, carminum memoria turbaretur.