Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.9.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Moab olla spei meae; in Idumaeam extendam calceamentum meum; mihi allophyli subditi sunt. Moab pro gentibus ponitur, unde congregandam praedicebat Ecclesiam. Olla spei tribulatio significatur, sed illa quam in hoc mundo sanctissimi sustinent Christiani, quae ad spem vitae aeternae. Domino praesume, porrigitur, sicut dicit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur: patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit (Rom. V, 4), etc. Olla vero et in malam partem ponitur, eo quod in sensu pravo velut unda decoctionis exaestuat; de hac scriptum est: Olla succensa in Aquilone (Jer. I, 13); quod utique diaboli significat machinationes, qui dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem (Isai. XIV, 13). Sequitur, in Idumaeam extendam calceamentum meum. Idumaea terrena significat, quibus mundus tenetur obnoxius. Ad haec pervenit Evangelium, quando peccatoribus clementia divina subvenit. Calceamentum enim praedicationem Evangelii convenienter advertimus, quia sicut pedibus nostris munimina calceamentorum molestias spinarum aliasque injurias repellunt, ita et vitae nostrae gloriosissimum institutum, quod frequenter gressibus comparatur, evangelica praemunit auctoritas, ut tali beneficio communiti, hunc mundum sine aliquibus laesionibus, muniente Domino, transeamus. Scriptum est enim: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7)! et calceati pedes in praeparationem Evangelii (Ephes. VI, 15). Hoc est ergo calceamentum quod nos munit contra vitia, haec defensio quae saeculi hujus spinosa transcendit, ut laedere non queant, quae acuminatis insidiis probantur armata. Adjecit, mihi allophyli subditi sunt. Hoc idem dicit populus Christianus allophylos, id est alienigenas sibi subditos, quos jam quidem constat esse confessos. Sed istos allophylos fictos vult intelligi Christianos, qui inter fideles assidua quidem frequentatione conveniunt; sed quoniam vivunt animo perverso, non sunt regnaturi cum Domino.