Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.9.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Quis deducet me in civitatem munitam? aut quis deducet me usque in Idumaeam? Desiderio futurae beatitudinis fidelis populus exclamat ad Dominum: Quis deducet me? id est nullus, nisi tu solus Deus. Civitatem munitam Jerusalem futuram dicit, quae sic munita atque perfecta erit, ut nulla ulterius persecutione quatiatur, nec allophylos habeat mixtos, quos nunc sustinet patienter Ecclesia. Sequitur: Aut quis deducet me usque in Idumaeam? idumaea, sicut superius diximus, terrena significat. Quis deducet me? sub interrogatione legendum est, ipse, scilicet Deus, quem dicit inferius. Desiderat enim et illos populos sibi applicari, qui adhuc non meruerunt esse perfecti, ut completo numero praedestinatorum, simul ad aeternae beatitudinis gaudia pervenirent.