Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.9.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Da nobis auxilium de tribulatione, et vana talus hominis. Postquam dixit sancta congregatio db inimicis se in hoc saeculo minime vindicari, venit ad consolatoriam orationem, ut de tribulatione mundi istius, quam jugiter sustinebat, Domini proveniret auxilium: sciens tanto unumquemque illic consolandum, quanto hic pro ejus nomine fuerit vehementer afflictus, sicut in Evangelio dicit: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10). Sequitur, et vana salus hominis. Salutem non potest praestare indigus salutis, ideoque sperare in homine non debet, qui propriis viribus probatur esse infirmus. Hinc est quod Jeremias propheta dicit: Maledictus homo qui spem suam ponit in homine, et a Domino recedit cor ejus (Jer. XVII, 5).