Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.9.15
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. Populus beatorum, humana confidentia derelicta. In Deo se dicit facere posse virtutem. Non enim cum diabolo, incendio, gladioque certandum est, sed illis virtutibus quibus Christus ipse pugnavit, ut superbiam humilitate vincamus, divitias mundi paupertate superemus. Ad postremum ipse in Deo facit virtutem, qui in mandatis ejus jugiter perseverans, diabolicas tentationes eodem miserante calcaverit. Sequitur, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. Quid tibi, fidelissime, opus sunt arma, qui habere talia probaris auxilia? Ipse enim pro te pugnat, cui nullus resistit; ipse insequitur, quem nullus declinat. Ad nihilum quippe perducit inimicos fidelium suorum, quoniam delet eos de libro viventium, ubi sibi scripti videbantur elati.