Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.9.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Dedit timentibus significationem, quando per Scripturas suas edocuit in hoc mundo passiones multiplices suos fidelissimos sustinere, sicut in Evangelio dicit: Tradent enim vos ante reges et praesides, et in synagogis suis flagellabunt vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum (Matth. X, 17, 18). Petrus quoque apostolus dicit: Tempus est ut judicium incipiat a domo Dei (I Petr. IV, 17). Vides ergo quia significationem dedit timentibus se. Haec ideo fieri ut futuri judicii poena possit evadi. Ipsa enim causa subsequitur, ut fugiant a facie arcus. Facies arcus diem judicii evidenter ostendit, ubi Novi et Veteris Testamenti quasi duobus inflexis jugis omnis populus judicatur. Sed ille ab isto arcu sagittam, id est sententiam non suscipit, qui se in humilitatem confessionis devota intentione prostraverit. Agamus ergo Domino gratias, qui per significationes praedicationum timeri fecit hunc arcum, per quem in judicio Domini omnis percutitur indevotus.