Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.9.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Ut liberentur dilecti tui: salvum me fac dextera tua, et exaudi me. Populus ille fidelium, divinis jam virtutibus subjugatus, secundam partem supplicationis ingreditur, deprecans ut Dei virtus tribulationes eorum in gaudii alacritatem convertat. Et bene precatur populus iste ut salvus fiat dextera, quia in ipsa parte staturi sunt, qui perpetua felicitate gaudebunt. Poterat supplicare ut salvus fieret et in hoc saeculo, sicut in languoribus petitur, sicut in tribulationibus postulatur: sed dextera Domini salvum se fieri deprecatur, ubi aeterna salus est, et sine fine laetitia.