Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.9.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Deus locutus est in sancto suo: Laetabor, et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum metibor. Deus Pater locutus est in sancto suo, id est in Christo, quando Verbum caro factum est et mundi Salvator apparuit. Locutus est autem significat evangelicam veritatem, per quam venit redemptio fidelium et beatitudo sanctorum. Addidit, laetabor, et dividam Sichimam. Juste Letabatur populus, cui prospere locutus fuerat Dominus. Sed haec Hebraea nomina, per hunc et alios tres versus qui sequuntur, mixta Graecis Latinisque sermonibus, figuram faciunt sardismos, quae fit diversarum commixtione linguarum. Nunc ad exponenda verba veniamus. Sichima interpretatur humeri; et quoniam ad onus portandum divinum humeri decenter aptantur, hic dixit: Dividam Sichimam, id est onus devotionis divinae, quod unicuique coelesti distributione conceditur. Hoc est onus quod si defuerit cadimus, si ponamus erigimur; de quo scriptum est: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30). Laetus ergo populus dividere se dicit supra humeros suos gratiam servitutis et fidei, quam novit levissimo fasce portare. Addidit, et convallem tabernaculorum metibor. Patriarcha Jacob supellectili pecoribusque ditissimus, cum se a Laban socero suo migrare decrevisset, venit ad convallem Syriae, ubi mansionem ponens, oves ejus quievisse narrantur, loco ipsi ex habitatione sua tabernacula nomen imponens; et quia oves Jacob hic Judaicae plebi convenienter aptantur, populum qui typum sanctae tenet Ecclesiae dicit: Metibor et convallem tabernaculorum, id est, de Judaica collectione habebo non minimam portionem. Constat enim de variis nationibus Ecclesiam Domini, quasi ex diversis floribus, in ana coronae specie esse formatam. Convallis enim dicta est quasi cavata vallis.