Latin
Part 3, Titulus Psalmi Ci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Quoniam beneplacitos habuerunt servi tui lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur. Subtiliter versus iste tractandus est, ut possit agnosci quos servos, quos lapides, quos terram, per allegoriam velit intelligi. Servos Domini dicit apostolos et prophetas, qui devotis mentibus ejus implevere servitium. Isti lapides, id est Christianos, qui divina firmitate viguerunt, beneplacitos habuerunt, quando in eis praedicationem suam proficuam esse cernebant. Miserti sunt etiam et terrae, id est peccatoribus, qui erant in Sion de gentibus congregandi; terrae utique similes, quoniam carnalia sapiebant. Et vide quam proprie [ed. ,propria] verba rebus aptata sunt. Lapides dicit beneplacitos, quia de ipsorum erant soliditate (Domino praestante) securi. Addidit, terrae miserebuntur, quia per misericordiam Christi mundandi erant, qui terrena labe sordebant.