Latin
Part 3, Titulus Psalmi Ci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.19
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. Haec contra saeculi istius superstitiones nefarias depromuntur: quia tunc non timebatur verus Dominus, quando mundus devotus idolis serviebat; postquam vero adventus ejus salutaris infulsit, gentes conversae sunt per ti morem: de quibus superius ait, et terrae ejus miserebuntur. Reges quoque terrarum ejus gloriae crediderunt, id est qui corpora sua divinis regulis infrenantes, sui imperatores esse (Domino praestante) valuerunt. Et hi sunt de quibus superius dixit, Quoniam beneplacitos habuerunt servi tui lapides ejus. Ipsi enim jam gloriam Domini verissime cognoscunt, qui in assumpta fidei firmitate consistunt.