Latin
Part 3, Titulus Psalmi Ci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Et nota quia dura ubique in titulis nomina sint posita, hic pauper sine nomine introducitur ad loquendum; scilicet ut cum uni datur, omnes sibi pauperes Christi cognoscerent attributum. Animo praeterea condendum est hunc psalmum quartum esse ex his qui notantur Oratio, quamvis poenitentium quintus esse videatur. Sciendum est plane orationum duo esse genera. Unum quando Dominus Christus orat ad Patrem, non pro peccatis suis, quae omnino non habuit; sed humanam naturam ab adversitatibus hujus saeculi postulat liberari, quam est dignatus assumere, sicut in sexto decimo psalmo, et in octogesimo quinto constat effectum. Aliud vero cum in psalmo octogesimo nono introducitur Moysis persona reverenda in typo sacerdotali, qui pro peccatis tam suis quam generalibus deprecatur; nec non in praesenti psalmo persona pauperis adhibetur, qui sub poenitentiae humilitate anxius clamat ad Dominum. Et ideo omnis poenitentia est oratio, non autem omnis oratio poenitentia est, quando et ille oravit qui nihil admisit quod reatui potuisset ascribi. Sic isti psalmi qui orationis titulo praenotantur, cum suis proprietatibus probantur expliciti.