Latin
Part 3, Titulus Psalmi Ci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Pauper iste mundanis divitiis egens, sed supernis virtutibus abunde ditissimus, in exordio psalmi multipliciter Dominum rogat, ut ejus clamor ad ipsum pervenire mereatur: quoniam jugi afflictione contritus, ossa sua sicut in frixorio dicit esse confrixa. Sequitur flebilis nimis et dolenda narratio, quae est manifestatio necessitatum et probabilium lingua causarum. Et ne post tot asperas calamitates de castigatione sua videretur ingratus, tertia parte Domini laudes dulcissima nimis intentione prosequitur, cujus adventu construendam dicit Ecclesiam; et cum sint omnia permutanda, ipse tamen permaneat in aeternum. Infertur etiam sub hilaritate nimis votiva conclusio, sanctorum semen ibi esse dirigendum, ubi habitat Dominus in gloria sempiterna. Sic lex illa poenitentium regularis plenissime noscitur fuisse completa; inchoavit enim a lacrymis, finivit in gaudio.