Latin
Part 3, Titulus Psalmi Ci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 17. Quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in majestate sua. Versus iste de superioribus pendet; quoniam omnes gentes ideo timebunt Dominum, et reges ejus gloriam formidabunt: quia aedificata est Sion, hoc est mater Ecclesia, de vivis lapidibus fabricata, in qua Domini cultura usque ad finem mundi sine intermissione proficiet. Iste autem Dominus qui aedificavit Sion, idem assumpti corporis veritate videbitur in majestate sua, quando haedos sequestrat ab agnis, in gehennam impios mittens, justis donans beatitudinem sempiternam. Vers. 18. Respexit in orationem pauperum, et non sprevit preces eorum. Pauperes appellat fideles Christi, qui (sicut saepe dictum est) mundo egeni, ipso solo sunt divites. Isti ergo Spiritu sancto repleti (sicut iste qui nunc loquitur) orationem Domino fundebant, ut jam venire praeciperet, ne diutius sanctorum vola tardaret. Dicit enim respectam esse orationem pauperum, quia omnia ille incorporalia contuetur, cujus oculis nil probatur occultum. Hoc est enim ipsius respicere, quod non spernere.