Latin
Part 3, Titulus Psalmi Ci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.22
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 20. Quoniam prospexit de excelso sancto suo. Dominus de coelo in terram prospexit. Hoc est quod dicebat superius scribendum. Nam ut virtutem ipsius veritatis agnosceres, quod erat futuris saeculis actitandum, jam dixit esse perfectum. Prospexit enim praeteritum significat tempus. Sed quaeramus unde prospexit? De excelso sancto suo, id est de coelo. Prospexit enim nobis, dum fragilitatem nostrae humanitatis assumpsit: quia per ipsum facti sumus liberi, facti immortales, et in spe maxima collocati, si ad eum mereamur prona mente converti. Et ut sensus ipse nobis evidentius appareret, sequitur, Dominus de coelo in terram prospexit. Legitur enim, Dominus in coelo sedes ejus (Psal. X, 5). Inde igitur prospexit in terram, id est ad nostri corporis fragilitatem, quae mundi vitiis tenebatur obnoxia. Et respice quod in utroque prospexit, posuit, ut similitudine ipsa verborum unam sententiam esse declararet.