Latin
Part 3, Titulus Psalmi Ci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.23
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 21. Ut audiret gemitum vinculatorum [mss. A., B. ,compeditorum], ut solvat filios interemptorum. Causam reddit cur Dominus de coelo in terram prospexit, scilicet, Ut audiret gemitum vinculatorum· Vinculatos hic non significat humanis nexibus illigatos, sed viros sanctos qui legalibus vinculis astricti, libertatis noxiae relinquere probantur errores. De quibus ait Salomon: Audi, fili, et excipe sententiam, et ne abjicias consilium meum, et infer pedem tuum in compedes illius, et in torquem illius collum tuum subjice (Eccli. VI, 24,25, 26). Et paulo post sequitur, Et erunt tibi compedes in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae (Ibidem, 30), etc. Ipsi sunt ergo vinculati, quos gementes atque ad se clamantes Dominus audire dignatus est; ut mundum peccatis propriis irretitum beneficio suae miserationis absolveret, et filios interemptorum, qui diabolica fraude perempti sunt, a paternis erroribus divina fortitudine liberaret; quod in Ecclesia quotidie fieri per charismata solemnia declaratur.