Latin
Part 3, Titulus Psalmi Ci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum manducare panem meum. Per operationes humillimas benevolentia Judicis comparata, venit ad miseriarum suarum flebilem narrationem; ut cito remedium sumeret, si passionem suam pio medico non taceret. Bene autem genus humanum feno transitorio comparatur, quod et viriditatis habet laetitiam temporalem, et percussum facile sentit injuriam; sic quandiu in lege Domini mandatisque consistimus, tanquam viridia fena vegetamur; sed mox ut ab ejus praeceptis fuerimus diabolica falce succisi, statim arescimus, et cor nostrum peccati sterilitate siccatur. Non enim beneficii ejus pabulum habere potest anima, a quo delictis facientibus probatur esse divisa. Illi autem semper hilares, semper amoeni sunt, qui a jussis Domini non recedunt. Sequitur, quia oblitus sum manducare panem meum. Reddit causam cur percussum cor ejus aruerit: quia oblitus fuerat panem suum manducare, unde se noverat spiritualiter posse saliari. De isto enim pane Dominus dicit: Ego sum panis vita, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Nam quemadmodum poterat de amissione panis conqueri corporalis, qui, se jejuniis gaudebat affligi? Hic [ed. ,hinc] enim exprimitur natura peccantium, quia dum delictum appetitur, contemplatio Domini non habetur.