Latin
Part 3, Titulus Psalmi Ci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. A voce gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni meae. Perscrutandum est quid velit intelligi, a voce gemitus mei. Est enim vox gemitus ei qui filium perdit, cui aut possessio invaditur, aut cui saeculi istius delectatio grata subtrahitur. Sed vox ista non est gemitus beatorum; illi enim gemunt propter talia quibus saeculum placet, quia peritura desiderant, et ad Domini minime promissa festinant. Illo autem gemitu affligebatur iste sanctissimus, quem mundi amatores potius irriderent. Ideo enim addidit, mei, ut se a mundanis desideriis monstraret exceptum. Sequitur, adhaeserunt ossa mea carni meae. Istud (si ad litteram velis advertere) afflictis nimium non potest convenire, quia et pinguibus et deliciosis hoc accidit, ut caro ipsorum cognoscatur ossibus adhaerere. Sed carnem hic cutem non improbe videmur accipere, quia et ipsa caro est; ut revera exaggerata macies possit ostendi, dum cutis ossibus adhaesisse narratur. Sic [ed. ,Sed] et Jeremias propheta dicit: Confixa est cutis eorum a dorso ipsorum; aruerunt, facti sunt ut lignum (Thren. IV, 8). Sed ut magis ad spiritualem intelligentiam subeamus, ossa sua dicit fidei firmitatem, qua consistimus, qua valemus; quam merito carni dicit adhaesisse propter fratrum mediocritatem, quae necdum firmata in Domini Christi confidentia permanebat. His itaque adhaerebat, quando pro ipsis sollicitus jugiter anxius erat, ne a regno Domini redderentur alieni.