Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.11.13
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Quam pulchre alphabeto descendente beatus isto descriptus est, ut simul facta ejus narrarentur et praemia! Quis se videre non credat quae sancta veritas pollicetur? Sed ipse nos faciat accipere, quod jam concessit audire. Hoc enim alphabetum, quo carmen istud impletum est, ad perfectionem sapientiae pertinere non dubium est, per quod et divinarum rerum intellectus agnoscitur, et imperitiae culpa declinatur. Sic constat psalmos diversa suavitate variatos, ut humana imbecillitas discendi non possit sustinere fastidia.