Latin
3.12.1 to 3.12.2
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.12.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Alleluia. Ecce verba tituli sui subsequens psalmus exponit, nam cum sit, Alleluia, laudate Dominum, ita et ipse fecit initium magister verus, doctor egregius, cujus nescit sermo fallere, quia de veritatis fonte constat emanare. Quid enim dici potest certius quam ubi rerum praeceptor, proprius probatur expositor? Divisio psalmi. Propheta David psalmi textum sub brevitate transcurrens, prima parte commonet devotos, ut laudes Domino jugiter exsolvant, et in toto orbe praedicare non desinant. Secunda parte ipse facit quod alios monet, ut magister verus non tam verbo, quam docere videatur exemplo.