Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Per totum psalmum propheta loquitur. Prima admonitione quid faciat beatus vir, et quanta bona Domini gratia mereatur, ostendit; continet autem litteras sex. Secunda adventum Domini significat Salvatoris, per quem homines ex peccatoribus et impiis in aeternum beati esse promerentur: quae divisio tredecim litteras Hebraicas noscitur continere. In tertia parte contraria impiis provenire testatur quae residuas habet litteras tres.