Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.11.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. ALEPH, BETH. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus cupiet [mss. A., B. ,F. ,cupit] nimis. Diversis modis Beatus vir in medium deducitur: ne dissimulatione aliqua ejus appetentia negligatur. Decet enim animo nos frequenter revolvere, unde probamur sub aeternitate gaudere. Sed cum beatitudo nulla sit sub timore mundano, qui potius miseros facit, manifestum est tamen nulla aeterna reperiri gaudia, nisi quae Domini fuerint timore praeparata. Ipso enim compellente, desideramus quod nos beatos possit efficere. Denique sic sequitur, in mandatis ejus cupiet nimis; quod per timorem Domini certum est posse contingere, quando Dominum diligendo metuimus: ne nos a regno suo reddat extrancos. Beatus ergo qui timet Dominum, etc. . species duodecimae definitionis Graece dicitur κατ' έπαινον, Latine per laudem.