Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.14.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Placebo Domino in regione vivorum. Perscrutandum est quare dixerit de futuro, Placebo Domino in regioni vivorum, quasi non ei hic in regione mortuorum placeant sancti, qui sunt Judicis ore laudati; cum et in Genesi legatur: Placuit Enoch coram Deo, et transtulit illum Deus (Gen. V, 24). Job quoque Domini voce laudatus est (Job I, 8). Et in Evangelio de Nathanaele ipse Dominus dicit: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Sed hic, placebo, dixit, jam securus, jam qui displicere non possim, nec quidquam dubium sustinebo, quando, sicut Apostolus dicit, Mors absorpta fuerit in victoriam, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 54); tunc enim justi ita placebunt Domino, ut ulterius de peccatorum adversitate nihil metuant. In regione vivorum, dixit, in congregatione sanctorum, ubi omnis vivens revera colligitur, et a morientium sorte separatur, sicut in Evangelio Dominus dicit: Qui credit in me, transiet de morte ad vitam (Joan. V, 24).