Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.14.12
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Salutaris psalmi istius intentione tractata, contra mundi dolores animi fortitudinem debemus objicere. Dicamus, sicut psalmus inchoat: Dilexi, quoniam exaudivit Dominus vocem deprecationis meae: quia non est poena quae promovet, non est dolor qui perducit ad requiem; nec durus aestimandus est fletus, qui aeterna gaudia subministrat. Intendamus enim non quod patimur, sed quod speramus, et temporale malum sine dubitatione mollescit, cujus prosperrimus intenditur finis. Rogemus ergo omnipotentiam Christi, qui haec solus valet inaestimabili virtute superare; ut acie malignitatis infracta, nec illa nobis omnino fiant aspera, quae nunc videntur austera. Sic enim Domino in regione vivorum plarebimus, si in hoc saeculo mortificare nostra corpora pro ipsius gloriae nomine festinemus·