Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.15.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini. Postquam dixerat oblaturum se hostiam laudis, ne crederetur ubicunque esse solvendam, dicit, in atriis domus Domini, id est in Ecclesia catholica toto orbe diffusa, qua continentur omnes verissimi Christiani, non haeretici qui sunt vana pravitate discreti. Nam quod dicit, Vota mea Domino reddam, se ipsum offerre videlicet pollicetur. Omnium enim fidelium votum est Christo se offerre, et in ejus Ecclesia recta credulitate consistere. Sed ut agnosceres quae esset ista domus Domini, vide quid sequitur.