Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.15.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Tibi sacrificabo hostiam laudis. Quia dirupta fuerant vincula peccatorum, sacrificare se dicit hostiam laudis; quod sacrificium nimis Domino videtur acceptum. Ipse enim in Evangelio docet: Decem sanati sunf, et non est inventus qui daret gloriam Deo, nisi hic Samaritanus (Luc. XVII, 18). Non enim iste de illis fuit qui beneficium Domini ingrata taciturnitate presserunt; sed iste accepti boni gratiarum actionem se restituere Deo compromittit.