Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.17.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Circumdantes circumdederunt me, et in homine Domini ultus sum eos. Perscrutandae sunt minutiae verborum, quoniam discussa (sicut saepe diximus) non minima nobis sacramenta parturiunt· Primo posuit, gentes, quod ad Ecclesiam propter martyrum populos pertinebat, qui studentes culturis daemonum, passim lacerabant populos fideles. Modo autem sub ipsa repetitione verborum noluit gentes ponere, ut magis passionem Domini subtiliter indicaret, quam a solis Judaeis specialiter constat impletam. In quibus tamen est in nomine Domini vinditatum, quando multi ex his poenitentes mala quae fecerunt, vocabulum Christianorum sumere merme runt. Et isti quoque versus appellandi sunt unifines, sicut et illi qui in capite psalmi sunt positi. Et notandum est quia Sicut Caput plerumque de membris loquitur, ita nunc membra de suo Capite proloquuntur.