Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.17.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini ullus sum eos. Hoc populus ille merito dicebat, qui spem suam in Domini protectione posuerat, significans labores Ecclesiae quos primum in Capite suo, id est in Domino Christo pertulerat, et post in suis passionibus sustinebat. Primo enim quando religio innotuit Christiana, omnes gentes, in ejus persecutione surgentes, diversis cladibus affecerunt fidelissimos viros: qui tamen in suis persecutoribus (juvante Domino) vindicarunt, quando eos conversione mirabili subdiderunt, ut de se poe? nitentiae poenas exigerent, quas pridem innocentibus ingerebant. Nam quod dixit, gentes, et subjungit genus masculinum, ultus sum eos, sive ad intellectum pertinet, quia in gentibus populi significantur; sive schema est exallage, id est immutatio, quoniam genus hic nominis immutavit.