Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.17.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 21. Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. Istam confessionem non afflicti populi debemus advertere, sed laetantis. Gratias enim agit, quia illi Dominus salutaris illuxit, et Redemptor gentium oculis humanis apparuit. Unde revera intelligimus et a prioribus justissimis Domini adventum fuisse jugiter expetitum, sicut ipse in Evangelio dicit: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis, et audire quae auditis (Matth. XIII, 17), etc.