Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.17.21
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 22. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Sub allusione fabricantium exponitur inanis opera Judaeorum. Soli quippe hominum adhuc in mundo unum Deum colentes aedificare videbantur, dum caeterae nationes idolorum se cultura destruerent. AEdificantes enim tendunt semper ad angulum, ut commissorum parietum soliditas impleatur. Judaei vero fidei suae fabricam minime perfecerunt, quoniam ipsum, qui erat lapis fortissmus, angularis, more dementium putaverunt esse temnendum. Dominus autem Christus per tropologiam (sicut innumeris locis constat expositum) ideo lapis dicitur angularis, quia duos ad se populos e diverso venientes gentilium atque Judaeorum tanquam geminos parietes in unam soliditatis gratiam colligavit [ed. ,collocavit]. De hoc lapide prophetae, de hoc apostoli, de hoc diversi multa dixerunt. Angulus enim tractus est ex Graeco sermone, id est, a yow, quod Latine dicitur genu. Hoc inflexum speciem anguli conformi qualitate restituit; nam apud Graecos originem sui nominis in derivationibus omnino custodit, ut tetragonus, pentagonus, et his similia.